monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 19, 1
Si quis vero etiam calculandi minus idoneus lunaris tamen circuitus existit curiosus, et huic ad capacitatem ingenioli sui commodamus argumentum, quo id quod quaerit inveniat: siquidem totam annalis circuitus seriem, quae duodecim mensibus continetur, alphabetis distinximus, ita duntaxat, ut primus et secundus ordo vicenos et septenos dies, tertius autem uno amplius complectatur, illo videlicet qui de tertio repetitis VIII horis superfluis accrescit.